— von Rudolf Henneböhl

Magister discipulis suis salutem!

1 <Corona> peste ex oriente ad omnes fere gentes illata vel importata multi homines toto orbe terrarum aegritudinem vel etiam mortem timent. Homines ista mala timentes linteamen os tegens

3 gerunt, ut semina morbi per aera volantia non tam facile inspirent quam tutela carentes. Isto modo etiam alios tueri volunt, ne ei vi particulorum nocentium aegrotent. Nemo enim ab aliis accusari

5 vult se ipsum particula <coronam> virus ferentia dispersisse [di|spergere: ausstreuen] itaque illos in periculum adduxisse.

7 Trump, iste dux egregius nationum Americanarum, affirmavit se certiorem factum esse Chinesos virus morbum efficiens in laboratoriis occultis invenisse, ut eo modo copiae hominum celeriter

9 crescentes decimentur aut minuantur. Certe ille rem tam absurdam affirmando animos hominum a vitiis a se ipso factis avertere vult. Trump autem viam homines aegrotos a peste sanandi quaerens

11 suasit, ut homines aut lumine lucidissimo tractentur aut eis purgamenta quaedam infundantur. Se enim certe scire ista medicamina, quae extra corpus efficacia sint ad sanandum, etiam, si intra

13 corpus adhibeantur, illum morbum sanare posse. Tam extraordinarias cogitationes publice ostendendo ingenium suum egregium demonstrat. Sunt etiam homines quidam tam stulti aut tam ob-

15 stinati – Graece „idiotae“ appellati –, ut <Coronam> nocentem esse negent! Vos autem, discipuli, quid facitis? Cum in publicum itis – velut ad res ad vitam necessarias emendas

17 aut ad doctrinam in schola discendam –, fertisne illud linteamen os tegens? Equidem spero vos semper caute prudenterque agere et acturos esse! – Valete et sine timore vivite!

1) Unterschlängeln Sie alle nominalen Verbformen (bei den adjektivischen auch die Bezugswörter) und bestimmen Sie die jeweilige Konstruktion. – Übersetzen Sie.

2) Nennen Sie möglichst viele Vokabeln zum Bild unten (auf Englisch und auf Latein).

 

Sunt, qui dicunt 

Coronam iam 

temporibus antiquis Pompeiis fuisse!

Joomla SEF URLs by Artio