— von Benedictus Kruchió

Pellicula Pygmalion et Galathea inscripta, quam Georgius Méliès moderator francogallus anno MDCCCXCVIII effecit, non modo est primum nonnullorum operum classicorum eius artificis, sed etiam fabulae classicae omnino prima ad scaenas deductio, cuius notitiam habemus. Méliès, quem genus pelliculae phantasticae invenisse constat, ab ineunte aetate arte scaenica magicaque delectabatur, ut eam etiam professionem suam fieri vellet. Eo studio incensus iam iuvenis patrimonium suum poposcit, ut Lutetiae theatrum emeret. Cum primum Méliès in eadem urbe artem novam cinematographiae cognovit, consilium cepit pelliculas creandi et cinematographicam machinam construendam curavit. Sede pelliculis gignendis instructa opera innovationes secum ferentia fingebat suas facultates magicas cum potestatibus artis novae coniungens. Opera Georgii Méliès imaginibus scaenisque fantasticis atque effectibus magicis praedita animos theatrum cinematicum visentium, qui talia spectacula numquam viderant, maxime commovisse feruntur.

Inscriptio Pygmalionis et Galatheae indicat eam pelliculam esse deductionem ad scaenas fabulae nobis et probabiliter Georgio Méliès e libro
decimo Publii Ovidii Nasonis Metamorphoseon notae: Traditur statuarum artifex nomine Pygmalion amore puellae pulcherrimae captus esse, quam ipse effecerat. Venus statuae ad votum sculptoris animam infudisse et Pygmalion cum coniuge animata beate vixisse dicuntur.

Fabulae ad scaenam deductio habet formam rei circumcisam atque commutatam. In initio pelliculae unae minutae vidimus Pygmalionem statua feminea perfecta opere desistere. Instrumentibus e manibus artificis elapsis sculptor miser atque desperatus desidit, sed statua repente in veram puellam versa podio relicto vigenter ambulat et in alium podium conscendit.

Artifex magnopere mirans etiam maiore stupore afficitur, cum Galathea subito nervos citharae e nihilo tamquam arte magica in manibus suis comparatae pellere incipiat. Sculptor Galatheam accedit eamque amplecti studet, sed statua animata cum evanescit, alio loco in conspectum venit. Pygmalione iam irascente rursusque modo elapsam insequente solum pars corporis puellae superior in podio conspicitur, cum pedes primo loco manent. Sculptor partem corporis Galatheae inferiorem iam libere se moventem apprehendit, ut eam cum parte superiore coniungat, quae autem denuo elabitur. Galathea, postquam Pygmalion eam nequiquam appetitam rursus attingere studuit, repente inanima fit atque in formam statuae redit. Vir infelix dramaticis cum gestibus procidit. Hanc exitum habet pellicula brevis
Georgii Méliès.

Praeterquam quod moderator fabulam multo breviorem fecit deosque agentes omnino vel omisit vel occultavit, pellicula duabus rebus gravibus discedit ab Ovidii narratione. Primum in Metamorphosibus illius poetae illustris Galathea iam animata, quae puella pavida atque iners describitur, Pygmalioni se palpanti osculantique nullo modo repugnat:

[...] oraque tandem

ore suo non falsa premit dataque oscula virgo

sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen

attollens pariter cum caelo vidit amantem.

(Ovidii Metamorphoseon liber X, 

CCXCI–CCXCIV)

At in pellicula statua vivida atque captiosa, cum sculptori desperato placere gaudeat, eum magico modo iterum atque iterum effugit. Deinde in fabulae ad scaenas deductione neque Pygmalion puellam amatam tenere potest neque ex eo Galatheaque filius nascitur. Immo vero artifex infelix puella iterum in statuam versa solus tristissimusque remanet.

Propria quaedam operis Georgii Méliès cum qualitatibus gravibus artis cinematographicae congruentia demonstrant eam pelliculam artis novae consciam esse et ad naturam eius recurrere, id est moderatorem fabula Pygmalionis et Galatheae utentem propria cinematographiae describere. Primum in initio pelliculae opus immobile mirabiliter facultate movendi potitur, quacum consentit vis cinematographiae gravissimam innovationem secum ferens, quae est potestas imagines motas capiendi atque procreandi. Sicut Galathea principio immobilis se movere incipit et imago, ut ita dicam, cinematographia inventa in motu esse discit.

Deinde conspicuum est Pygmalionem et sculptorem et spectatorem animati operis id, quod arte sua natum est, flagranter desiderare. Ea cupiditas ardens est de qua in ea pellicula maxime quaeritur cuique natura aesthetica cinematographiae Georgii Méliès bene convenit, nam spectatores scaenas eius moderatoris phantasticas arteque mirabili factas intuentes sic desiderio capiuntur
eius mundi artificiosi potiendi, ut Pygmalion
studet puellam venustissimam apprehendere. Ad eandem rem maxime pertinet Georgium
Méliès esse etiam histrionem agentem sculptoris partem amore capti, ut ipse moderator in sua pellicula artis cinematographiae repertor esse videatur.

Huc accedit, quod partes pelliculae, de quibus cum fabula Ovidii discrepantibus iam mentionem feci, qualitates quasdam artis cinematographicae proferunt. Galathea blanditias Pygmalionis non modo non recipit, sed etiam fugit. Non multum abest, quin artifex amatam prehendat, cum Galathea in artificiosam formam statuae immobilis inanimaeque redit. Georgius Méliès, cum facit, ut sculptor se tam breviter inaniterque fuisse beatum dolens cogatur regionem magicam
relinquere, in qua auditae sunt preces suae atque desideria sua evaserunt, commonstrat spectatorem pellicularum in mundum veritati
similem sed nihilo minus fictum immergi. Si enim spectator vel linteum theatri cinematographici tangeret vel solum propius ad eum accederet, pelliculam statim fictam artificiosamque esse perciperet, sicut et Galathea Pygmalione appropinquante eamque arripere studente repente in formam statuae redit. Praeterea ut in opere Georgii Méliès sculptor paulo post Galatheam animatam rursus ab ea deseritur, sic pelliculas spectantes rebus fictis
infinite frui nequimus. Spectaculo finito facere non possumus, quin e theatro cinematico excedentes denuo in vitam nostram extra pelliculam sitam, licet tristis sit, incumbamus. Pygmalion pellicula finem capiente maestus atque desperatus acute illustrat spectatoris animi affectionem eo tempore, cum theatrum cinematographicum illucescit.

Postremo conspicuum est Galatheam animatam de podio descendere totamque scaenam
pervagari, sed pellicula finem capiente in locum quo statua erat posita redire atque istic eodem habitu atque antea obrigescere. Ea res de duabus causis est digna memoratu: Primum recessus
statuae, qui solus est locus obscurus in tota scaena, est tenebrosus linteoque tectus, ut linteo theatri cinematicae similis esse videatur. Deinde
Galathea animata eam recessum vel suam marginem relinquens toto spatio artificii potitur, ut mirabiliter regionem artis effugiat atque, ut ita dicam, metaleptico modo vehementer in mundum verum artificis irrumpat; quae res bene congruit naturae cinematographiae, nam pelliculae spectatoribus saepe in locum mundi veri subire videntur usque ad proiectionis cinematographicae finem.

Pellicula Pygmalionis et Galatheae, ut dicta breviter complectar, demonstrat Georgium Méliès artificem peritissimum atque novandi maximam vim habentem iam cinematographia modo nata studuisse naturam eius artis contemplari atque ea, quae pelliculis propria sunt, in suis operibus describere. Ea pellicula planissime ostendit non solum opera sera artis iam diu permanentis, sed etiam recentissimae prima posse generis sui conscia et ad se ipsa recurrentia esse. Georgius Méliès se artificem excellentem praestat, qui fabulas, quas ad scaenas deduxerat, ingenio suo ad creandum apto mutaverit atque eis vim sententiamque novam addiderit. Historia igitur cinematographiae classicae reperitur incipere a pellicula erudita neque artibus vetustioribus fabulas antiquas recipientibus neque recentioribus pelliculis classicis inferiore.


 inscriptio: Pygmalion et Galathea / Pygmalion et Galathée / Pygmalion und Galathea

annus pelliculae oriendae: MDCCCXCVIII

moderator: Georgius Méliès

artifices scaenici: Georgius Méliès, Ioanna d’Alcy

regio: Francogallia

pelliculae similes

La Chrysalide et le Papillon d’or (Francogallia, MCMI, moderator: Georgius Méliès)

La Statue animée (Francogallia, MCMIII, moderator: Georgius Méliès)

La Parapluie fantastique (Francogallia, MCMIII, moderator: Georgius Méliès)

Pygmalion (Civitates Foederatae Americae, MCMXXXVIII, moderatores: Antonius Asquith et Leslius Howard)

Vertigo (Civitates Foederatae Americae, MCMLVIII, moderator: Alfredus Hitchcock)

My Fair Lady (Civitates Foederatae Americae, MCMLXIV, moderator: Georgius Cukor)

litterae secundariae

Paula James, Ovid’s Myth of Pygmalion on Screen: In Pursuit of the Perfect Woman, Londinium/Novum Eboracum: Continuum MMXI.

Frank Kessler, Sabine Lenk, Martin Loiperdinger (edd.), Georges Méliès – Magier der Filmkunst [Kintop 2: Jahrbuch zur Erforschung des frühen Films], Basilea/Francofortum ad Moenum: Stroemfeld/Roter Stern MCMXCIII.

Victor I. Stoichiţă, The Pygmalion Effect: From Ovid to Hitchcock [trad. Alison Anderson], Sicago [et al.]: Chicago University Press MMVIII.

Joomla SEF URLs by Artio