— von Andreas Frisch

Der folgende Text ist die um einige Anmerkungen und Ergänzungen erweiterte Fassung des lateinischen Vortrags, den unser langjähriger Kollege Prof. Andreas Fritsch auf der diesjährigen Tagung der Academia Latinitati Fovendae am 20. Mai 2017 in Rom gehalten hat. Das Generalthema der Tagung war die gegenwärtige „Flüchtlingskrise“ in Europa.

Vagus et profugus eris super terram.1

Ut indictum est, sodales maxime honorabiles, mihi est in animo «de prŏfugis saeculi septimi decimi et nostrae aetatis» loqui. Sed etiam de aliorum saeculorum profugis aliquid dicam.

1. Ante diem quartum Kalendas Maias huius anni, id est die duodetricesimo mensis Aprilis, Franciscus, Pontifex ecclesiae Romanae, Aegyptum visitavit et oratione prima salutavit praesidem et principes illius terrae. Iam initio huius orationis linguā Italicā habitae commemoravit fugam Sanctae Familiae, de qua Matthaeus evangelista narrat. Haec fere dixit papa Italice: «In hac terra Deus nomen suum Moysi revelavit et in monte Sinai populo suo et generi humano praecepta divina commisit. In sŏlo Aegyptio refugium et hospitalitatem invēnit Familia Sancta, Iesus et Maria et Ioseph.»2 Deinde papa perrexit his fere verbis: «Illa hospitalitas generosa abhinc plus quam duo milia annorum praestĭta manet in generis humani memoriā collectivā (quae dicitur) et fons est uberrimae beneficentiae, quae etiamnunc magis magisque extenditur. Aegyptus est terra, quam vos Arabice ‘Matrem Universi’ appellatis. Hodie quoque plus quam deciens centena milia (id est neolatine: miliones) hominum, qui ex diversis terris prŏfugerunt, exempli gratia ex Sudania, Eritrea, Syria, Iraquia, hic (in Aegypto) receptionem et hospitium inveniunt.»3 Haec dixit pontifex.

Recordemur igitur verba, quibus Matthaeus evangelista illam fugam Sanctae Familiae descripsit (Mt. 2,1–23): Cum natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes: «Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et vēnimus adorare eum.» Audiens autem Herodes turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo, et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. Et illi dixerunt: «In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: ‚Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exibit dux, qui reget populum meum Israel’.» Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; et mittens illos in Bethlehem dixit: «Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.» –

Vos omnes, sodales, hanc narrationem bene novistis. Itaque eam paucis absolvere possum: Magi invenerunt puerum cum Maria matre eius et adoraverunt eum, sed in somnis acceperunt consilium, ne redirent ad Herodem. Qui cum recessissent, angelus Domini apparuit in somnis Ioseph et dixit: «Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.» Ioseph consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: «Ex Aegypto vocavi filium meum.»4 Herodes autem, cum videret se illusum esse a Magis, iratus est valde et iussit occidi omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. Defuncto autem Herode iterum apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: «Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri.» Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Audiens autem Archelaum regnare in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae et habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per prophetas: «Nazaraeus vocabitur.»

Sic fuga et salus Sanctae Familiae per multa saecula exemplum imitandum dederunt, ne homines in angustiis expulsionis vel exilii desperarent, sed in Dei voluntate et auxilio confiderent. Quamquam illa narratio ab historicis recentioribus in dubium vocata est, quia praeter Matthaeum alii scriptores antiqui nihil de illa persecutione et occisione puerorum rettulerunt, tamen illa narratio erat magni momenti, quod multis hominibus per saecula aliquid solacii malorum praebebat. Atque etiam in historia artium valebat, quod nonnulli pictores illam fugam pulchre pinxerunt.

2. Sed etiam ante Christum natum multi homines multaeque gentes e patria sua expulsi sunt et fugere vel exulare debebant, ut non absurdum sit dicere fugam vel exilium esse partem condicionis humanae omnium temporum. Ita illud dictum, quod Deus in primo libro Sacrae Scripturae ad Cain locutus est, quasi quoddam praesagium sive vaticinium vel omen totius historiae generis humani factum est: «Vagus et prŏfugus eris super terram» (Vulg. Gen. 4,9). 

Cum enim Cain fratrem suum interfecisset, Deus eum interrogavit: «Ubi est Abel frater tuus?». Tum Cain respondit: «Nescio. Num custos fratris mei sum?», dixitque Deus: «Quid fescisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc igitur maledictus eris super terram, quae … suscepit sanguinem fratris tui. Cum operatus fueris eam (terram), non dabit tibi fructus suos; văgus et prŏfugus eris super terram.» (Gen. 4,9–12) Et Cain confitetur: «Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Ecce eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et prŏfugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occídet me.» Sed Deus respondet: «Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur.» Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis, qui invenisset eum. Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra prŏfugus ad orientalem plagam Eden.

Sic paene tota historia hominum facta est historia parrĭcīdii et fugae et exilii; homo est ut Cain vagus et prŏfugus in terra.

3. Alium locum ex Vetere Testamento commemorare liceat, captivitatem Babylonicam (ca. 598 et 587–538 ante Chr. n.), quae etiam exilium Babylonicum vocatur. Ineunte enim saeculo sexto ante Christum natum Nabuchodonosor, rex Babylonis (cuius nomen etiam Nebukadnezar pronuntiatur), civitatem Ierusalem expugnavit. In libro Regum quarto5 scriptum legimus hoc: Rex Babylonis «transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitūs, decem milia, in captivitatem […], nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Ioachin (regem Iuda) in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius; et iudices terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem. Et omnes viros robustos […] duxit […] captivos in Babylonem.»  Adhuc notissimus est ille psalmus (137): «Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion». (By the rivers of Babylon, there we sat down.) Et illi, qui eos captivos abduxerant, insuper etiam postulaverunt, ut captivi cantarent. Sed ita loquitur psalmista: «Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Si oblitus ero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea!» Exules igitur lugentes et desiderio patriae ardentes templum suum, quod in civitate Ierusalem ab hostibus prŏfanatum et spoliatum erat, deplorabant. In hac lacrimarum valle clamabant illi exules filii Evae et suspirabant gementes et flentes.

4. Nunc autem veniam ad tria exempla Romana; commemoranda sunt exilia Ciceronis et Ovidii  et Senecae. Cicero a Clodio accusatus6 in exilium ire coactus est. Quantus fuerit luctus eius, epistulis eius traditum est. Sed iam post sedecim menses feliciter reverti potuit.7 At Ovidius poeta usque ad finem vitae suae in exilio manere debuit. Hoc anno reminiscimur exilium eius, quia abhinc duo milia annorum, id est anno p. Chr. n. septimo decimo, quasi ex historia generis humani discessit. Seneca autem octo annos in Corsica exulavit. 

4.1 Cicero, priusquam interfectus est, revera fugere coactus est. Livius et Seneca rhetor tradiderunt Ciceronem, ab Antonio proscriptum, interfectores fugientem crudeliter necatum esse. Repetam eorum relationem:8 Cicero «primo in Tusculanum fugerat, inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta navem conscensurus proficiscitur. Unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, ‘Moriar’, inquit, ‘in patria saepe servata’. Satis con-stat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum, ipsum deponi lectīcam et quietos pati, quos sors iniqua cogeret, iussisse. Prominenti ex lectīca praebentique immotam cervicem caput praecisum est. Nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse in Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium, quanta nulla umquam humana vox, cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. Vix attollentes prae lacrimis oculos homines intueri trucidati membra civis poterant.»

4.2 Ovidius poeta, natus eodem anno, quo Cicero interfectus est, a Caesare Augusto damnatus, quamquam non debuit clam fugere, sed anno post Chr. natum octavo patriam relinquere coactus est. Ovidio «vita data est; citraque necem tum constitit ira» principis, ut scripsit poeta ipse (cf. Ov. trist. 2,127). Erat igitur «relegatus, non exul» (2,137). Tamen «cum patriam amisit, tunc se periisse putavit» (trist. 3,53), et illam relegationem Ovidius ipse nominavit ‘fugam’ (3,34), quae ei videbatur  tamquam «prior et gravior mors» (3,54). 

In opere, cui titulus est Metamophoses, Ovidius descripsit fugam fabulosam Daedali et Icari (met. 8,183–253). Daedalus artifex oderat Cretam insulam longumque exilium. Rex autem Minos terras et undas obstruxerat, ut insulam relinquere non posset. Daedalus, loci natalis amore tactus, dixit Iacaro filio, «At caelum certe patet; ibimus illac. / Omnia possideat, non possidet aëra Minos.»  (met. 8,185–187.) Sic alas cera conglutinatas fabricatur. Tum instruit filium, ut medio limite volet, id est inter solem et aquam maritimam: «Inter utrumque vola!» Sed filius praecepta patris non observat, altius volat, alis solutis in mare praecipitat. Sic in fuga vitam amisit. In narratione Ovidii haec erat poena patris, quia Daedalus olim invidiā commotus alium puerum necaverat.

4.3 Tertium exemplum Romanum praebet nobis Seneca philosophus. Ille in insulam Corsicam relegatus de exilio querebatur et Polybium quendam rogabat, ut ille a Caesare Claudio peteret, ut ab exilio revocaretur. Hoc tandem Agrippina, quarta uxor Claudii, impetravit et Neronem, filium suum, Senecae erudiendum commisit.9 Seneca exulans imploravit Claudii clementiam, quae (ut blande scripsit) efficiebat, ut sub Claudio exules quietiorem vitam agerent quam antea principes sub Gaio Caligula: «Non trepidant nec per singulas horas gladium exspectant.» (Sen. dial. 11,13,4.) 

In consolatione, quam Seneca dedicavit Helviae, matri suae, scripsit: «Videamus, quid sit exilium», et respondet ipse: «nempe loci commutatio» et «hanc commutationem loci sequuntur incommoda: paupertas, ignominia, contemptus» (dial. 12,6,1). Tum quaerit, «quid acerbi adferat ipsa loci commutatio», et respondet primum: «Carere patria intolerabile est.» Deinde enumerat multas causas, quibus Stoici exilium et vitam in terra aliena agendam tolerari posse docent. Illis argumentis suum ipsius animum confirmare conatur: Semper et ubique gentes populique sedem mutabant (12,6,7). Ita commutatio loci non est per se detrimentum. Homo potest secum ferre haec duo, quae pulcherrima sunt, nam «quocumque nos moverimus, sequentur nos natura communis et propria virtus» (12,8,2). Deus sive natura sive fatum nobis dedit id, quod optimum est et quod eripi non potest: «Mundus hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum natura genuit, <et> animus contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentissima, propria nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt, quam diu ipsi manebimus.» (12,8,4)

Ergo in rebus adversis omnia pendent de con-stantia animi. Animus satis mature formandus et mutandus et confirmandus est, ut ad omnia mala paratus sit. Hoc loco mihi in mentem venit ille versus pulcherrimus Horatii poetae: «Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.» (Hor. epist. 1,12,27) Et Seneca ipse aliquo loco (epist. 28,1) scripsit: «Animum debes mutare, non caelum.» Cum enim animum mutaveris, «omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sēdēs erit. Magis, quis veneris quam quo, interest.» (epist. 28,4.)10

Sed Seneca concedit non omnibus eandem causam relinquendi et quaerendi patriam fuisse:

alios excĭdia urbium suarum in alienas terras expulerunt; alios domestica seditio summovit; alios nimia superfluentis populi frequentia emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatūs aut aliqua intoleranda vitia infelicis sŏli eiecerunt (cf. dial. 12,7,4). «Quosdam fertilis orae et in maius laudatae fama corrupit. Alios alia causa excivit domibus suis: […] Omnes autem istae populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt?» (dial. 12,7,4–5) Praeterea Seneca commemorat etiam de auctore imperii Romano (Aenea), quem prŏfugum captā patriā necessitas in Italiam detulit (dial. 12,7,7). Et hunc locum claudit his verbis: «Res quidem non desiderat plurium enumerationem» (12,7,8).

5. Nunc faciam magnum saltum per sedecim saecula et veniam ad Comenium, paedagogum illum, de quo in Academia nostra iam saepius locutus sum. Illum quoque excidia oppidorum in alienas terras expulerunt, illa oppida erant Fulnek, in Moravia situm (1621), et triginta quinque annis post Leszno (Latine: Lissa sive Lesna), oppidum Polonicum (1656). Ioannes Amos Comenius non erat civis Romanus, nec umquam in Italia fuit. Scripsit de se ipso haec fere: «Moravus ego natione, linguā Bohemus, professione Theologus, ad Euangelii ministerium … vocatus».11

In oppido Fulnek pastorali munere functus est, sed inde «cum aliis (propter Evangelii fidem) in exilium actus» et «in Poloniam» delatus est. Ita accidit, ut calamitosam exilii sortem toleraturus «scholasticis muniis adhiberetur; id factum est in Gymnasio, quod erat Lesnae. Hoc dedit ei occasionem artem Didacticam […] expendendi inque fundamenta eius acrius inquirendi.»12

Constat vitam Comenii bello tricennario (1618-1648) vexatam esse. Illis temporibus inter catholicos et illos, qui ab eis haeretici iudicabantur, acerrima proelia facta sunt. Postea protestantes Bohemiae coacti sunt fidem catholicam imperatoris Habsburgensis accipere et ii, qui hoc recusabant, gravi poena afficiebantur: aut e patria expulsi aut in vincula coniecti aut supplicio affecti sunt. Ita Comenius complures annos (1621–1628) latebris se occultavit, dum una cum multis popularibus in Poloniam emigravit. Venerunt, ut dixi, in oppidum Lesnam. Ibi Comenius tredecim annos (1628–1641) docebat, tum iussu Unitatis Fratrum itinera fecit in Angliam, Bataviam, Suetiam; a Suetis in Elbingam missus est, ubi scholam reformavit et magnum illud opus paravit, cui titulus est Novissima linguarum methodus. Quod opus Lesnam reversus ibi typis mandavit (1648), ibique duos annos versabatur, deinde in Hungariam vocatus est, ubi per quattuor annos scholam pansophicam instituere studebat. Deinde tertio Lesnam iit. Sed bello inter Suetos et Polonos orto Lesna a militibus vel latronibus Polonicis expugnata et vastata est (1656); ita Comenius rem familiarem et iterum bibliothecam amisit. Tum Amstelodamum fugit, ubi hospitaliter acceptus est et quattuordecim annos sequentes usque ad mortem suam exulabat. Ibi opera didactica omnia, quae antea aliis locis iam ediderat, collegit et una cum novis opusculis divisa in partes quattuor denuo typis mandavit (1657). Per omnes annos perrexit opus suum principale conscribere, quod inscribitur De rerum humanarum emendatione consultatio catholica; hoc opus magnum ex septem partibus constat, quibus tituli sunt: Panegersia, Panaugia, Pansophia, Pampaedia, Pannglottia, Panorthosia, Pannuthesia. Sic impletum est illud promythion, quod Phaedrus poeta illi fabulae praeposuit, in qua naufragium Simonidis poetae narravit (Phaedr. 4,23): «Homo doctus in se semper divitias habet.»

Sortem Comenii nunc paucissimis verbis comprehendam: Maiorem partem vitae suae sive in fuga sive in exilio degebat et «inter spem curamque» (Hor. epist. 1,4,12) multas epistulas et multos libros libellosque scripsit. Sed duo scripta eius hoc loco memoranda sunt, unus est ille liber, qui inscribitur Historia persecutionum ecclesiae Bohemicae,13 alter is libellus, cui titulus est Excidium Lesnae.14

Ex illa Historia persecutionum recitare velim nonnullos locos exempli causa:

«Tandem anno 1624 in Augusto vulgatur Caesaris15  diploma, quo omnes et singuli evangelici ministri (repetitis criminationibus, quod homines seditiosi et plebis seductores sint) toto regno in perpetuum proscribuntur, praefixo sex hebdomadarum termino peremptorio. Sed dolo hic etiam usi idem diploma per mensem fere integrum suppresserunt, ut ad multorum manus vix eā ipsā die, qua terminus exibat, immo post demum veniret. Hic igitur totalis dissipatio facta est, aliis per vicinas provincias, aliis per speluncas et latibula dispersis. […] (Caput LVI)

Comprehensi igitur sunt nonnulli et impacti carceribus. …» (Caput LVII)16

Duos tantum articulos ex instructione capitaneis districtuum anno 1624 in mense Iulio datā excerptos hoc loco commemorare velim (Caput XCI):

(1) Quicunque cum Caesarea Majestate in religione consentire abnuunt, iis omnibus omni negotiatione et opificiis interdicatur.

(2) Quicunque domi suae clandestinam praedicationem, baptismum vel copulationem permiserit, centum taleris luat, aut si id nequeat, carcerem sex mensium ferat. Qui vero praedicatorem domi suae favere deprehensus fuerit, bonorum et capitis damnatus esto.17

6. Nunc autem faciam alium saltum, id est in saeculum vicesimum post Christum natum.

Quantus terror hominibus incidit superiore saeculo! Reminiscimur bellum mundanum primum et secundum. Longum est omnia scelera et omnes calamitates enumerare. Infinitus est numerus malorum. Quid dicam de tyrannide Hitleriana? Iam primis annis huius dominationis adversarii politici et imprimis Iudaei opprimebantur. Tum Iudaei fictis causis arguebantur et omni ignominia afficiebantur. Mox etiam e civitate exterminati sunt. Erant, qui suspicarentur, quantum periculum sibi immineret. Multi conabantur e ‘Tertio Imperio’ fugere, sed fuga erat difficilis aut impossibilis. Ita crediderunt mendaciis, quibus publice pronuntiabatur Iudaeos in regiones orientales traductum iri et ibi novas sedes accepturos esse. Revera autem in campos carcerales deportati sunt. Tum non iam erat ulla occasio fugiendi. Ii, qui mature fugere potuerant, in alias terras emigraverunt, sed non omnes civitates eos recipere volebant. Circiter sex miliones Iudaeorum crudelitate illius imperii scelesti vitam amiserunt. Sed «remotā … iustitiā quid sunt regna nisi magna latrocinia?» (ut ait Augustinus, civ. 4,4.)

7. Et quid factum est post bellum tam crudeliter incohatum tamque crudeliter finitum? Multi Germani e partibus orientalibus fugerunt, quia non sine causa vim et stuprum militum Russicorum timebant. Tum Germania a victoribus divisa est in partes quattuor, et quaedam partes Germaniae orientales Unioni Sovieticae et Rei publicae Polonicae sunt attributae. Tandem Germania deminuta in duas partes divisa est. Deinde ex aliis terris Europae orientalis miliones Germanorum expulsi sunt, quorum maxima pars, omnibus rebus amissis, in occidentalem partem Germaniae confugit. 

Sed hoc loco iterum respectandum est ad tempora tyrannidis Hitlerianae. Erant enim inter Iudaeos, qui satis mature emigrare poterant, etiam multi homines docti, in quibus etiam Harry Schnur, cui nomen Latinum est Arrius Nurus (1907–1979). Ille vir in urbe Berolino gymnasium frequentaverat et examen maturitatis absolverat. Tum iuris disciplinae studuit et in universitate studiorum Lipsiensi doctor iuris factus est. Ille anno 1933° (millesimo nongentesimo tricesimo tertio) satis mature Germaniam relinquere et in Angliam ire potuit, postea mercator factus Amsterodami habitabat. Sed postquam exercitus Germanorum Nederlandiam occupavit, ei contigit in Angliam effugere. Post bellum mundanum in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis transmigravit (1947) et in urbe Novo Eboraco philologiae classicae studebat atque etiam doctor huius disciplinae factus est. Linguam Latinam tam bene callebat, ut unus ex clarissimis poetis Latinis fieret. 

8. Sed cur hoc vobis narro? Propterea quod ille vir casu fortuito illo die, quo communistae in urbe Berolino illum murum nefastum erexerunt, Berolinum venit et murum surgentem vidit. Et de hac re mirificam saturam Menippeam conscripsit.18 Audite nunc quaeso quaedam verba huius saturae, quibus de illis hominibus narrat, qui e Germania orientali in occidentalem partem Berolini profugerant:

Tendimus igitur ad «illum vicum, ubi perfugae e Germania orientali hospitio recepti deligi solebant, antequam aëroplanis in Germaniam occidentalem transportarentur. Creverat copia tam vehementer ut nuperrime ad milia quinque octavo quoque die influxissent: hominum centena milia vicies ac sexiens per decem annos19  effugerant e regione communista, quae zona a Germanis vocatur.» (p. 32) «Varias ob causas venerant, non omnes libertatem sitientes, sed complures rebus prosperis, meliore victu, stipendiis amplioribus allecti; nec deerant, qui poenas communium fugerent facinorum vel, patres extra matrimonium facti, debitum evaderent officium; speculatores quoque profugorum speciem haud raro simulasse constat.» […] «Tantam sanguinis detractationem orientis dominatio diutius ferre non poterat: officinis, agris, ipsi exercitui homines deesse coeperant. Inde limes occlusus, inde illae orationes acres et invectivae ab communistis toties radiophonice dissipatae. ‚Cavete, operarii atque agri cultores, istorum locupletium blanditias illecebrasque: viros enim ad bellum gerendum comparant, feminas autem Americanorum cupidini submittunt.‘» (p. 32)

«Nunc autem ultimos videbam profugorum qui limite iam occluso noctu vel per loca parum custodita vel nando transfugerant; praeterea et nonullos qui, cum casu in occidentali urbis parte versarentur, domum redire noluerant. Multi, procul dubio, a suis seiuncti aegre ferebant sedes relictas, incerta temporis futuri.» (p. 34)

«Ubi diluxit … res iterum mutatas videmus: pone saepem surgebat murus. Milites e lateribus con-fractis – nam maximi aggeres ruderis etiam nunc, annos XVI ab urbe deleta, undique videbantur – lamnas fabricati murum aedificabant. Simulque vacuefaciebant domus muro surgenti contiguas, ne quis desiliendo libertatem capesseret. Pauperum supellectilem sarcinulasque pabonibus chiramaxis trirotis20 auferri videbamus.» (p. 36)

Tum hi versus sequuntur:

«‘Infortunati, quorum iam moenia surgunt’21

moenia? numne hostes arcent civesque tuentur?

vallum istud miseros claustris et carcere frenat

ne rubrum effugiant paradisum. Mens mala vecorsque

illis, qui vulgo se decoxisse fatentur!» (p. 36)

9. His rebus in memoriam revocatis non iam miramur, quod his annis et diebus tam multi homines ex proximo oriente et ex Africa in Europam fugiunt, ubi pacem et omnes res ad victum necessarias sperant. Et ego ipse Angelae Merkel, cancellariae nostrae, assentior, quae cives monuit, ut profugis auxilium praeberent, his fere verbis utens: «Nos tam multa perfecimus, etiam hoc perficiemus.»22

Joomla SEF URLs by Artio