I. BIOGRAPHISCHES

[1] Comenius: Schola Ludus, Epistula Dedicatoria (ODO III,  pag. 1 post pag. 830): (1654/56)

„Moravus ego natione, lingua Bohemus, professione theologus, ad evangelii ministerium iam anno Christi 1616 vocatus, postquam florentissimae inter nostras in Moravia ecclesias, Fulnecensi, pastorali munere praefuissem indeque cum aliis (propter evangelii fidem) in exilium actus in Poloniam deferrer, accidit, ut calamitosam exilii sortem toleratuturus scholasticis me adhiberi paterer, Lesnensi in gymnasio, muniis. Quod occasionem dedit artem Didacticam, per id tempus a Wolffgango Ratichio et aliis excoli coeptam, expendendi inque fundamenta eius acrius inquirendi. Vnde factum, ut accrescentibus in dies observationibus bonis, non tantum artis praecepta constituerentur pleniora quam eatenus, sed et ad repertum canonem quendam (rerum et verborum easdem esse divisiones posseque utrumque ita simul tradi, ut exiguo libello tum tota rerum universitas, tum tota Latina lingua comprehendatur) conscriberetur libellus IANUA LINGUARUM dictus. Quem cum amicis flagitantibus describi typis (etiam antequam mihi ipsi satis factum viderem) permisissem (anno 1631), factum est, quod futurum imaginari non poteram, ut puerile istud opusculum universali quodam eruditi Orbis applausu fuerit exceptum. Testati sunt id permulti variarum gentium eruditissimi viri, tum litteris ad me datis, quibus inventioni novae impense gratulabantur, tum translationibus in linguas vulgares quasi certatim susceptis. Non solum enim in omnes primores Europaeas linguas (XII numero, quarum editiones publicas vidimus, nempe Latinam, Graecam, Bohemicam, Polonicam, Germanicam, Suedicam, Belgicam, Anglicam, Gallicam, Hispanicam, Italicam, Hungaricam), sed et in Asiaticas, Arabicam, Turcicam, Persicam, adeoque Mongolicam, toti orientali Indiae familiarem (ut ex litteris ad Iacobum Golium, orientalium linguarum Lugduni vestrae professorem, a Petro Golio fratre, Alepo Syriae anno 1641 datis patet) translatus esset idem libellus noster.”

 

[2] Comenius: Epistula ad Montanum. (1661)

„Primùm autem protestor mihi Latinè aliquid scribendi, nedum edendi, nunquam fuisse consilium. Genti solummodò meae ut concinnatis vernaculo sermone libris quibusdam prodesse quaererem, mox iuvenem incesserat libido, nec deseruit per istos 50 annos: ad alia nonnisi occasionibus delatus fui.” (Epist. ad Montanum, DJAK 1, S. 18; Brief an den Amsterdamer Drucker und Verleger Petrus Montanus = Peter van den Berge, vom 10.12.1661; vgl. F. Hofmann 1975, S. 89-101.)

„… veniendum ad illa est, in quae propriè inquiritur, Latina, similibus exilii occasionibus nata, praesertim didactica. Cùm enim rogatu Fratrum de patriae ruinis dolentium, desiderioque scholas primùm, si daret Deus, resuscitandi, libellos quosdam vernaculos et Latino-vernaculos, ingeniis juventutis nostrae adaptatos, concinnarefuissem aggressus simulque ad scholasticos labores (vitae sustentandae gratiâ) retrahi me passus: factum est, ut quae futuris nostris usibus ceu in occulto parabantur, alios latere non possent, eôque variis à variis subministratis stimulis altius semper pelagus hoc ingredi necesse haberem per annos plus triginta. Varia igitur meditandi, tentandi edendique variae fuerunt variis locis occasiones: ut ex opere anno 1657 (sub titulo: J.A.C. Didactica opera omnia, sumptibus Domini Laurentii de Geer, typis autem Christophori Cunradi et Gabrielis à Roy) edito patet. Quod opus (in folio, quadripartitum) quia non cuivis ad manum esse potest et Tu omnium epitomen postulas, patior inde vel titulos exscribi: adscriptio (quantum meminisse potero aut mihi constat), ubi hoc vel illud seorsim prodierit.” (Epist. ad Montan. DJAK 1, S. 24 u. 26.)

II. HUMANITAS

[3] Comenius: Methodus linguarum novissima (1649) XXV, 2-3

(ODO II, Sp. 251 f. = DJAK 15/II, S. 306):

„Inter omnia, quae exstant Scholarum encomia, nullum nervosius est illô, quô schola humanitatis officina esse dicitur. Tribus enim verbis quicquid de optimè constituta vel constituenda schola dici aut cogitari potest, expressum habemus. Quod ut pareat, simulque an ductu methodi nostrae tales scholae sperari possint, ratio subduci queat; ante omnia quid requisitorum in scholis spectandum, tres illae voces (1) humanitas  (2) officina  (3) schola, seu ludus innuant, videamus.

3. Humanitatis nomine non ipsa natura humana (cujus utpote imaginis suae plasmator occultô naturae artificiô Deus ipse est) intelligitur, sed conditiones sive requisita, quae hominem esse hominem, imaginem scilicet sapientissimi, potentissimi sanctissimique Dei faciunt. Quas excellentiae humanae1 conditiones postquam tres inprimis esse et ad vim rationis, orationis, variaeque et liberae operationis revocari suprà (cap. I) demonstravimus: sequitur scholarum finem esse, ut homines ad rationis, orationis operationisque verum et expeditum usum excolant sive Sapere, Agere, Loqui doceant. Hoc illud est divinum SAL,2 cujus pectoribus nostris incoquendi officina schola est, ipsa etiam trini illius finis sui symbola in se continens, ut scilicet

      1. Sapienter            S

      2. Cogitare,            C

      3. Honestè     doceat   H

      4. Operari,             O

      5. Loqui                L

      6. Argutè.              A

 

1 Vgl. Cic. off. 1,106: quae sit in natura (nostra/humana) excellentia et dignitas.

2 SAL vgl. Mt 5,13; Mk 9,49f.; Lk 14,34-35. – Vgl. Pampaedia, lat.-dt. Ausg. (1960), S. 52.

[4] Erasmus von Rotterdam, Querela Pacis. Ausgew. Schriften (Wiss. Buchges.), Bd. V (1968) S. 366f.

Hinc est, videlicet, quod vulgus, quidquid ad mutuam benevolentiam pertinet, humanum appellat, ut humanitatis vocabulum non jam naturam nobis declaret, sed mores hominis natura dignos.

(Daher kommt es wohl, dass man allgemein alles, was zum gegenseitigen Wohlwollen gehört, ‚menschlich‘ nennt, sodass das Wort ‚Menschlichkeit’ nicht schon unsere Natur bezeichnet, sondern das sittliche Verhalten eines Menschen, das seiner Natur würdig ist. – Übers.: Gertraud Christian).

III. LATINITAS

[5] Comenius: Methodus linguarum novissima (1648) VII, 15: Receptissimum scholis est post degustata grammaticae praecepta in authores venire. Sed quos? Quae optimè constitutae videri volunt, optimos statim accersunt, Ciceronem ac Virgilium: pro primis etiam tironibus Epistolas Ciceronis selectas (id est breviores) et Virgilii Eclogas assignantes, paulatimque ad alia eorundem authorum discipulos praeparantes. At quid est aöerobateiqn, obsecro, si hoc non est? Quid est volare sine pennis, si non hoc? Ciceronis enim Epistolae, quanquam familiares dicantur, scriptae tamen sunt à viris ad viros, plerunque de reipublicae negotiis: quid aetatulae puerili cum talibus? iterum eos non intellecta sorbere cogimus. (DJAK 15/II, S. 155f.)

[6] Methodus XII, 15-16:sed unde linguae perfectio haurienda veniat. … Stat certè non aliunde <hauriri> posse, quàm ex authoribus: hi soli unus Latinitatis verae fons sunt.

16. Quid ergò fiet, si Latina non nisi ex authoribus disci possunt: pueri verò authorum capaces non sunt, eos tamen Latinè doctos cupimus? Respondeo: Faciemus, quod alta circumspectantibus nec per se conscendere valentibus solemus. Conficiemus illis scalas, tàm intellectus, quàm linguae, ut gradatim ducti eò deducantur, ubi authorum per se jam intelligere queant et res, et verba. Libelli inquam construendi sunt minores majoribus illis praeludentes, quorum ope addiscantur fundamentalia illa, quibus omnia authorum superstructa, et simplicia, è quibus omnes illorum compositi sermones exstructi sunt. Hoc si poterimus, fiet, ut fundamentalibus perceptis simplicibusque comprehensis authores ipsos tàm facilè sit intelligere, atque puer alphabetarius post comprehensa literarum elementa eaque in syllabas colligendi rationem quemvis datum textum promptè legit. Mysterium igitur methodi lingvarum novissimae totum in eo erit, ut per libellos quosdam artificiosè constructos in authores via certa, brevis et amoena recludatur. (DJAK 15/II, S. 230)

[7] Comenius: De reperta ad authores Latinos, promptè legendos et clarè intelligendos, facili, brevi amoenáque via,

SCHOLA LATINA, tribus classibus divisa. Ad Illustrissimum et Celsissimum DOMINUM, DN. SIGISMUNDUM RAKOCI, etc. studiorum sapientiae et linguarum promotorem ferventissimum  8. Febr. 1651 (ODO III 113-134 = DJAK 15/III, S. 283)

Mysterium itaque novissimae lingvarum methodi totum in eo est, quòd per libellos quosdam artificiosè concinnatos in authores ipsos recludatur via certa, brevis, amoena: quae scilicet docentes ac discentes ad desiderii finem certò et citò et amoenè deducat. (Schola Latina, Caput II6. ODO III 118; DJAK 15/III, S. 288)

[8] J. A. Comenii PRO LATINITATE Januae Linguarum suae, illiusque praxeos Comicae, Apologia

(ODO IV, 27-42) (1657)

Reperiri nonnullos purioris antiquae Latinitatis amantes, qui Vocabulis minùs talibus in Janua L.L. nostra positis offendantur, dudum sciebam, sublataque sunt posterioribus editionibus non nulla, de quibus moniti fuimus. Si quae superesse putantur, reddenda est ratio cur relicta sint, ne cui consilii ignaro bilem moveant: qualiter nuper factum, Apologiaeque huic texendae causa data.

2. Non ego graviter fero moneri, nec erratis meis unquam defensor ero sciens volens: potiùs quicunque vitia mea jugulatum veniet, meipsum habebit socium, gratiasque insuper agam; praesertim in re non meae professionis. (Non enim puto admodum esse gloriosum Theologo, si extra professionem suam excellere quaerat.)

3. Ego quae pro Iuventute scripsi, non ut Paedagogus scripsi, sed ut Theologus: hoc pro scopo habens, ut Gregis Christi agnelli, Iuventus Christiana, externae literaturae beneficiô ad majora & solidiora promoveretur, faciliùs & citius iis, quibus vulgò Scholae Iuventutem totis adolescentiae annis detinent, transitis. Ab hoc demum aberrasse scopo turpe foret: mediis fortè defecisse, minus habet culpae. An tamen hîc etiam adeò defectum sit, videndum.

4. Quid enim Libello istô (Janua Linguarum) volui? Nomenclaturam (utique) Rerum condere. Quam non semper ex Cicerone, aut priscis, habere potui: etiam cum modernis de rebus modernis, loquendum fuit. Aut si quid etiam verbis antiquorum, Rerum Nomenclaturam citra eloquentiae ambitum prosequentium, protuli, quid hîc adeò peccatum?

[9] Daniel Georg Morhof (1639-91): Polyhistor literarius, philosophicus et practicus. Lübeck 1688:

De Comenii Januâ habendum est, illam planè è Scholis illis, ubi Latinitatis genuinae, ut aequum est, cura habetur, eliminandam. Nam ut rerum aliqua notitia ex illâ haberi possit; tamen exigua illa est, nec satis convenienti ordine, quod praecipuum eâ in re est, proposita, et vocibus ac phrasibus barbaris passim scatens, quae corrumpere bonam juventutis latinitatem possint: Quicquid etiam Apologiâ pro suae Januae latinitate scriptae contendat Comenius: nam et ipsa alterâ apologiâ indigeret. Ne quid nunc dicam de eo, ad Latinitatem tales libros planè commendari non posse, quoniam per mera axiomata proponuntur, in quibus nulla est periodica consequentia suis particulis connexa, cui maturè adsuescere pueri debent. (Aus dem Internet am 25.1.2015: http://diglib.hab.de/drucke/ea-490/transcript-roh.htm, S.342.)

IV. LITERATUR

[10] Werke von J.A. Comenius (Auswahl)

ODO = Joannes Amos Comenius, Opera Didactica Omnia. Editio anni 1657 lucis ope expressa, Prag 1957 (Faksimile); darin u.a.

▪ Didactica magna: ODO I, 5 ff. = DJAK 15/I, 33ff.

▪ Janua linguarum reserata (primum anno 1631 edita): ODO I, 250 ff.

▪ Vestibulum: ODO I 301-317; II 293-298.

▪ Novissima linguarum methodus: ODO II, 1-292 = DJAK 15/II, 91-361 (auch zit. als „Methodus linguarum novissima“).

▪ Schola Latina (= De reperta ad Authores ... via ...): ODO III, 114-134 = DJAK 15/III.

▪ Schola Ludus seu Encyclopaedia Viva (= Januae LL. praxeos theatricae): ODO III, 831-1040.

▪ Ventilabrum Sapientiae: ODO IV, 41-52.

▪ Latium redivivum: ODO IV, 75-84.

DJAK = Dílo Jana Amose Komenského = Johannis Amos Comenii Opera Omnia. Kritische Ausgabe des Gesamtwerks. Akademie der Wissenschaften, Prag, ab 1969 (noch nicht abgeschlossen, bisher 18 Bände).

▪ Epistula ad Montanum: DJAK 1. – Dt. Teilübersetzung von Hofmann (1975).

▪ Angelus Pacis ad legatos pacis Anglos et Belgas Bredam missus indeque ad omnes Christianos per Europam et mox ad omnes populos per orbem totum mittendus ut se sistant, belligerare desistant pacisque principi Christo, pacem gentibus iam loquuturo, locum faciant. Anno MDCLXVII. Ediderunt Marie Kyralová, Julie Nováková. DJAK 13 (1974), 175-211.

▪ Angelus Pacis / Friedensengel. Eingeleitet, erläutert und herausgegeben von Walter Eykmann, neu übersetzt von Otto Schönberger. Würzburg: Königshausen & Neumann 1993. [Editio italica: Angelus Pacis. Prefazione di Bruno Bellerate. Traduzione e note di Giordano Formizzi. Verona: Libreria Editrice Universitaria 1995].

▪ Didactica magna: DJAK 15/I. – Dt. Übers. von Ahrbeck (1961).

▪ Janua linguarum reserata: DJAK 15/I. – Tschech. Übers. von Červenka (1959).

▪ Didactica dissertatio: DJAK 15/I.

▪ Novissima linguarum methodus: DJAK 15/II. – Französ. Übers. von H. Jean (2005).

▪ Prodromus = Pansophiae praeludium: DJAK 15/II. – Dt. Übers. von H. Hornstein (1963).

▪ Orbis sensualium pictus: DJAK 17. – Faksimile mit dt. Übers. Osnabrück 1964; Dortmund 1978.

▪ Unum necessarium: DJAK 18. – Dt. Übers. von Seeger (1904 und 1964).

[11] Der volle Titel der Didactica magna (1657):

DIDACTICA MAGNA UNIVERSALE OMNES OMNIA docendi artificium exhibens: SIVE Certus et exquisitus modus, per omnes alicujus Christiani Regni communitates, Oppida et Vicos, tales erigendi Scholas, ut Omnis utriusque sexûs Juventus, nemine usquam neglectô, Literis informari, Moribus expoliri, Pietate imbui, eâque ratione intra pubertatis annos ad omnia quae praesentis et futurae Vitae sunt, instrui possit, Compendiose, Jucunde, Solide. Ubi omnium quae svadentur, FUNDAMENTA, ex ipsissima Rerum natura eruuntur: VERITAS, artium Mechanicarum parallelis exemplis demonstratur: SERIES, per Annos, Menses, Dies, Horas, disponitur: VIA denique in effectum haec feliciter deducendi, facilis et certa ostenditur

[12] Übersicht über das Hauptwerk des Comenius:

Johannis Amos Comenii: De rerum humanarum emendatione Consultatio Catholica

Ad Genus Humanum. Ante alios vero Ad Eruditos, Religiosos, Potentes Europae.

Editio princeps. Pragae: In aedibus Academiae Scientiarum Bohemoslovacae 1966.

Tomus I

1. Panegersia (1656; 1662). Excitatorium universale. In quo Quid RES HUMANAE sint, et quam corruptae, quamque de EMENDATIONE semper in Coelo et Terra consultatum sit, consultandumque novo modo restet, explicato, ad suspiciendum pro re tam communi communia consilia OMNIUM HOMINUM fit INVITATIO.

2. Panaugia (1656; 1662).

3. Pansophia (1935 aufgefunden): Gradus I. (Mundus possibilis), Gradus II. (Mundus idealis seu archetypus), Gradus III. (Mundus intelligibilis angelicus), Gradus IV. (Mundus materialis seu corporeus), Gradus V. (Mundus artificialis), Gradus VI. (Mundus moralis), Gradus VII. (Mundus spiritualis), Gradus VIII. (Mundus aeternus), Pars ultima.

Tomus II

4. Pampaedia (1935 aufgefunden): Schola geniturae (cap. VIII), Schola infantiae (IX), Schola pueritiae (X), Schola adolescentiae (XI), Schola iuventutis (XII), Schola virilitatis (XIII), Schola senii (XIV), Schola mortis (XV). – Lat. Text und dt. Übers. von Dmitrij Tschižewskij, Heinrich Geißler u. Klaus Schaller. Heidelberg: Quelle & Meyer 1960.

5. Panglottia (1935 aufgefunden). [Novae harmonicae linguae tentamen primum.]

6. Panorthosia (1935 aufgefunden). [Cap. XXIV: Reformatio Politiarum.] - Dt. Übers. von Franz Hofmann (1998).

7. Pannuthesia (1939 aufgefunden). – Dt. Übers. von Franz Hofmann (2001).

Lexicon Reale Pansophicum (1935 aufgefunden).

[13] Andere Werke von Comenius (Auswahl)

▪ Das Labyrinth der Welt und Das Paradies des Herzens. Aus dem Tschechischen übers. von Zdenko Baudnik (1907). Mit einem Vorwort von Pavel Kohout. Luzern 1970.

▪ Böhmische Didaktik. – Dt. Übersetzung von Klaus Schaller (1970).

[14] Sekundärliteratur

Adelung, Johann Christoph [1732-1806]: Geschichte der menschlichen Narrheit. Erster Theil. Leipzig 1785, S. 196-240.

Albrecht, Michael von: Geschichte der römischen Literatur. Berlin/Boston: de Gruyter, 3., verb. u. erw. Aufl. 2012, S. 410 u. 1014.

Bayle, Pierre [1647-1706]: Dictionnaire historique et critique. 2 Bde. . Rotterdam: Leers 1697 (viele Auflagen; 1742, S. 215 ff.).

Blekastad, Milada: Comenius. Versuch eines Umrisses von Leben, Werk und Schicksal des Jan Amos Komenský. Oslo: Universitetsforlaget / Praha: Academia 1969.

Brambora, Josef: Komenskýs Tätigkeit in Form von Medaillons dargestellt (ausführliche Bibliographie). In Jan Amos Comenius. Geschichte und Aktualität, 1670-1970 (2 Bände), hg. Heinz-Joachim Heydorn, Bd. II, 9-104. Glashütten im Taunus: Detlev Auvermann 1971.

Čapek, Emil: Comenius als Erzieher. Internationale Bibliothek für Philosophie, Periodische Sammelschrift Bd. V, Nr. 6. Prag 1943.

Dieterich, Veit-Jakobus: Johann Amos Comenius mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten dargestellt, 4. Auflage. Reinbek: Rowohlt 2005.

Eckstein, Friedrich August: Lateinischer und griechischer Unterricht. Mit einem Vorwort von W. Schrader. Hg. von H. Heyden. Leipzig: Fues (Reisland) 1887.

Eykmann, Walter: Comenius über den Umgang mit antiken Klassikern. Ein Textvergleich. In: Studien zu Comenius und zur Comeniusrezeption in Deutschland. FS für Werner Korthaase zum 70. Geburtstag. Hg. von Petr Zemek, Jiři Beneš, Beate Motel. Studia Comeniana et historica 38 (2008), c. 79-80, S. 75-92.

Fritsch, Andreas (2005): Alles fließe von selbst, Gewalt sei ferne den Dingen. Das Emblem des Johann Amos Comenius – Let all flow spontaneously, but violence be removed. John Amos Comenius’ signet. In: Korthaase et al. (2005), s.u., S. 118-141.
[Omnia sponte fluant; absit violentia rebus.]

– (2007): Das Erbe der Antike im Werk des Comenius. In: Barbara Sitarska / Roman Mnich (Hg.): Jan Amos Komeński a kultura epoki Baroku (Studia Comeniana Sedlcensia, Bd. 1). Siedlce: Verlag der Akademie Podlasien 2007, S. 143-164.

– (2008): Comenius, die Antike und Seneca (2008). In: Studien zu Comenius und zur Comeniusrezeption in Deutschland. FS für Werner Korthaase zum 70. Geburtstag. Hg. von Petr Zemek, Jiři Beneš, Beate Motel. Studia Comeniana et historica 38 (2008), c. 79-80, S. 37-74.

– (2009): Latium redivivum – Ideal oder Illusion? In: Svatava Chocholová, Markéta Pánková, Martin Steiner (Hg.): Jan Amos Komenský. Odkaz kulture vzdelávání – Johannes Amos Comenius. The Legacy to the Culture of Education. Praha: Academia 2009, S. 84-98.

– (2010): „Die neueste Sprachenmethode“ in den „Opera didactica omnia“ des Johann Amos Comenius. In: Sitzungsberichte der Leibniz-Sozietät der Wissenschaften, Bd. 106, 2010, S. 105-123.

– (2013): De Comenii tractatu, cui titulus est Latium redivivum. In: Petr Honč et al. (Hg.): Visuque et auditu iuxta venerabilis. FS für Bohumila Mouchová. Prag: Jednota klassických filologů 2013, S. 85-94.

Fuhrmann, Manfred [1925-2005] (1976): Alte Sprachen in der Krise? Stuttgart: Klett 1976. Darin bes. S. 50-67: „Die Klassische Philologie und die moderne Literaturwissenschaft“ und S. 68-82: „Latein als Schlüsselfach der europäischen Tradition“.

– (2011): Latein und Europa. Geschichte des gelehrten Unterrichts in Deutschland von Karl dem Großen bis Wilhelm II. Köln: DuMont 2011, S. 79-82, 90-93.

Geißler, Heinrich: Comenius und die Sprache. Heidelberg: Quelle & Meyer 1959.

Golz, Reinhard / Korthaase, Werner / Schäfer, Erich (Hg.): Comenius und unsere Zeit. Baltmannsweiler 1996.

Haß-Zumkehr, Ulrike: Deutsche Wörterbücher – Brennpunkt von Sprach- und Kulturgeschichte. Berlin, New York: Walter de Gruyter 2001.

Herder, Johann Gottfried [1744-1803]: Werke in 11 Bänden, hg. v. Hans Dietrich Irmscher. Band 7: Briefe zur Beförderung der Humanität (1793-97). 27. u. 28. Brief; 54. u. 57. Brief.

Hofmann, Franz (1959): J.A. Komenský, Analytische Didaktik und andere pädagogische Schriften. Berlin 1959.

– (1970): Jan Amos Komenský, Allgemeine Beratung über die Verbesserung der menschlichen Dinge. Ausgewählt, eingeleitet und übersetzt von F. H. Berlin 1970.

Hofmann, Franz (1975): Jan Amos Comenius, Lehrer der Nationen. Leipzig u.a. 1975.

– (1998): Johann Amos Comenius, Allverbesserung (Panorthosia). Eingeleitet, übersetzt und erläutert von F. H. Frankfurt am Main, Berlin u.a.: Peter Lang 1998 (Einleitung, S. XIII-XXXII).

– (1992): Jan Amos Comenius, Allweisheit. Schriften zur Reform der Wissenschaften, der Bildung und des gesellschaftlichen Lebens. Eingeleitet, übersetzt und erläutert von F. Hofmann. Neuwied, Berlin: Luchterhand 1992.

Hornstein, Herbert (1963): Johann Amos Comenius, Vorspiele. Prodromus Pansophiae. Vorläufer der Pansophie. Düsseldorf 1963.

Ijzewijn, Jozef: Companion to Neo-Latin Studies. Amsterdam, New York, Oxford: North Holland Publishing Company 1977, S. 157f., 160, 186, 250, 341f.

Kerrl, Theodor: Johann Amos Comenius. Sein Leben, seine pädagogischen Schriften und seine Bedeutung. 4 Bände. Halle a.d. Saale: Pädagogischer Verlag von Hermann Schroedel 1905-1906.

Korthaase, Werner (2005); Hauff, Sigurd; Fritsch, Andreas (Hg.): Comenius und der Weltfriede. Comenius and World Peace. Deutsche Comenius-Gesellschaft Berlin 2005 (992 Seiten).

Kvačala, Jan: J.A. Comenius. Berlin: Reuther & Reichard 1914 (VI. Band der Reihe „Die großen Erzieher“).

Lattmann, Julius: Geschichte der Methodik des Lateinischen Elementarunterrichts seit der Reformation. Göttingen 1896.

Leonhardt, Jürgen: Latein. Geschichte einer Weltsprache. München. Beck 2009, S. 240 f.

Liese, Ernst: Des J. A. Comenius Methodus Linguarum Novissima. Inhalt und Würdigung. (Diss. Erlangen 1903.) Bonn 1904.

Morhof, Daniel Georg [1639-1691]: Polyhistor literarius, philosophicus et practicus, Lübeck 1688 (Digitalisat der 3. Aufl. Lübeck 1732, Exemplar der Herzog August Bibliothek).

Nováková, Julie (1972): Das Problem des Lateins Komenskys. In: Acta Comeniana 3, 1972, S. 411-419.

– (1990): Die Antike im Werke des J. A. Comenius. In: Klaus Schaller (Hg.): Zwanzig Jahre Comeniusforschung in Bochum. Schriften zur Comeniusforschung, Bd. 18, 1990, S. 93-110.

Pánek, Jaroslav: Lehrer der Nationen. Prag: Ostslowakischer Verlag, Orbis 1991.

Schaller, Klaus (1989): Schwierigkeiten einer adäquaten Übersetzung von Komenskýs pädagogischem Werk ins Deutsche. In: Studia Comeniana et historica 19, 1989, č. 38, S. 233-238.

– (2004): Johann Amos Comenius. Ein pädagogisches Porträt. Weinheim u.a.: Beltz 2004 (mit umfangr. Literaturverzeichnis).

Schurr, Johannes [1934-1994]: Comenius. Eine Einführung in die Consultatio Catholica. In der Reihe Geisteswissenschaften, Schriften der Univ. Passau, Bd. 2, 1981, S. 8.

Steiner, Martin (1988): Erasmus Rotterdamský ve spisech J. A. Komenského. In : Studia Comeniana et historica 18, 1988, č. 35, S. 144-150 (engl. summary by Jana Přívratská: Erasmus of Rotterdam in the Works of J. A. Comenius).

– (1989): Komenského latina. In: Studia Comeniana et historica 19, 1989, č. 38, S. 200-208 (dt. Resümee: Latein des Comenius).

– (1990): Komenského znalosti dědictví antické kultury. In: Studia Comeniana et historica 20, 1990, č. 41, S. 74-86 (dt. Resümee, übers. von Robert Steiner: Kenntnisse des Comenius auf dem Gebiet des Erbes der antiken Kultur).

Storch, Helmut: Humanitas. Artikel in: Der neue Pauly 5 (1998), Sp. 752-754.

Stroh, Wilfried: Latein ist tot, es lebe Latein! Kleine Geschichte einer großen Sprache. Berlin: List 2007, S. 245-248.

[15] Leibniz (Epicedion): IN COMENII OBITUM

Fortunate senex, veri novus incola mundi,

  Quem pictum nobis iam tua cura dedit:

Seu res humanas insanaque iurgia liber

  Despicis, et nostris usque movere malis;

Sive apicem rerum et mundi secreta tuenti,                             5

  Interdicta solo, nunc data Pansophie;

Spem ne pone tuam, superant tua carmina mortem

  Sparsaque non vane semina servat humus.

Posteritas non sera metet, iam messis in herba est,

  Articulos norunt fata tenere suos.                         10

Paulatim natura patet, felicibus unā,

  Si modo conatūs iungimus, esse licet.

Tempus erit, quo te, COMENI, turba bonorum,

  Factaque, spesque tuas, vota quoque ipsa, colet.

Joomla SEF URLs by Artio